monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65 > bkeCod.16.86v > uwbM.p.misc.f.3.96 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 9
Sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Primo sitivit anima mea, et caro mea multipliciter tibi in deserto, et in terra sine via, et sine aqua; et sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Nisi quis primo sitiat in isto deserto, id est malo in quo est , nunquam pervenit ad bonum quod est Deus. Apparui autem tibi, inquit, in sancto. Iam in sancto est magna consolatio. Apparui tibi, quid est? Ut videres me: et ideo vidisti me ut viderem te. Apparui tibi, ut viderem. Non dixit. Apparui tibi, ut videres; sed, Apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Unde et Apostolus: Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo . Prius enim apparuistis Deo, ut possit vobis apparere Deus. Ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Revera in isto deserto, id est in ista eremo, si tanquam ab eremo exigat homo quod sibi saluti est, nunquam videbit potentiam Domini, et gloriam Domini; sed remanebit siti moriturus; nec viam inveniet, nec consolationem , nec aquam per quam duret in eremo. Cum autem erexerit se ad Deum, ut dicat illi ex medullis omnibus, Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea; ne forte vel necessaria carnis ab aliis petat et non a Deo, aut non desideret illam resurrectionem carnis quam nobis promittit Deus: cum ergo se erexerit, habebit non parvas consolationes.